monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 127, 2
Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum ; et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent , quod ad huius saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Ierusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor eius tanquam vinea fertilis esset in domo eius, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tanquam sagittae, et iaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Ierusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut maiorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum tantum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus eius clausit oculos eius. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando iam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.